Skip to content
Licensed Unlicensed Requires Authentication Published by De Gruyter November 22, 2019

Ein Sprachenkonflikt unter den Franziskanern?

Das Observantenvikariat „Bohemia“ vor 1500 und seine „nationalen“ Streitigkeiten

Petr Hlaváček

Riassunto

Lo studio sottolinea che fin dalla sua fondazione, nel 1452, da parte del predicatore italiano Giovanni di Capestrano, il vicariato francescano dell’Osservatorio „Boemia“ – il quale abbracciava tutte le terre della corona boema, l’Austria, la Stiria e in seguito la Polonia – era caratterizzato da una grande diversità etnica e linguistica. In particolare, l’autore esamina le dispute tra italiani e tedeschi nel capitolo provinciale di Brno (1456), il conflitto polacco-tedesco (1460–1467) e le polemiche tra cechi e tedeschi che raggiunsero l’apice nel 1490, durante il capitolo generale francescano svoltosi in quell’anno a Urbino.

Abstract

This study of the Observant Franciscan vicariate „Bohemia“, embracing all of the Bohemian Crown Lands, Austria, Styria and later Poland, shows that since its foundation in 1452 by the Italian preacher John of Capestrano it was characterised by great ethnic and linguistic diversity. Specifically, the author examines the disputes between the Italians and the Germans at the provincial chapter in Brno (1456), the Polish-German conflict (1460–1467) and the controversy between the Czechs and Germans, culminating in 1490 at the Franciscan General Chapter in Urbino (1490).

Anlage

Die Lösung des deutsch-tschechischen Streites im franziskanischen Observantenvikariat „Bohemia“ auf dem Generalkapitel in Urbino (1490). Michael von Kärnten, Chronica Fratrum Minorum de Observancia Provincie Bohemie (Prag/Praha, Knihovna Národního muzea / Bibliothek des Nationalmuseums, VIII F, 75, S. 161–167). Anm.: Die Erläuterungen des Editors sind in eckige Klammern gesetzt.

Der Autor dieser unikalen Chronik, der böhmische Franziskaner Michael von Kärnten († 1534), gehörte zur deutschsprachigen Partei („Teutuni“) im Observantenvikariat (seit 1517 Provinz) „Bohemia“. In den Jahren 1526–1528 und 1531–1533 übte er das Amt des böhmischen Provinzministers aus. Seine Chronik verfasste er zwischen 1510–1521 in den Franziskanerklöstern in Wrocław/Breslau (Schlesien) und Olomouc/Olmütz (Mähren), und zwar nach offiziellen Provinzakten und nur für den Gebrauch der Provinzleitung („chronica … secularibus non communicanda“).

Capitulum Urbini provincie Marchie

[p. 161] Decimus octavus vicarius generalis fuit reverendus pater Angelus de Clavasio electus in capitulo generali in loco sancti Donati extra Urbinum celebrato pro die Penthecostes anno, quo supra, 1490. Diffinitores illius capituli fuerunt: frater Angelus de Clavasio, discretus Janue, frater Ludovicus a Turri, discretus provincie sancti Anthonii, frater Bernnardinus de Chaimis, vicarius Mediolanensis, frater Dominicus de Bomzo, discretus provincie Marchie.

Item ad supradictum capitulum venerunt quatuor fratres Bohemi, qui tota hieme Rome manserunt, laborantes pro quibusdam graciis et brevi apostolico, quod et impetraverunt, ut patebit. Hi licet unam cum aliis in capitulo Brunensi [in Moravia] coram commissario se sub pena carceris obligassent si convincerentur de divisione querenda, tamen in capitulo generali expresse eandam petiverunt, et ut illam impetrarent coram vicario generali et diffinitores, presente patre vicario provinciali dicto [Anthonio de Lipczk] et sociis eorum, proposuerunt raciones quare non possent nobiscum stare, sed utilius foret Bohemos simul stare et solos in Bohemia.

Racio prima est zelus divinus et salus animarum, quia melius et liberius possumus pro Dei honore et animarum salute facere, nam ipsi prelati Teutuni non multum curant de fratribus nostris et raro sunt nobiscum. Similiter fratres Teutuni stantes in locis Bohemie, quid possunt prodesse Bohemis, quia ignorant nostrum ydeoma possumusque meliorem tenere observanciam [p. 162] et cum meliori exemplo, quia vicarius non indigebit tenere equos et currum, sed ibit cum baculo et sociis suis, quia loca non sunt neque erunt in magna distancia et non erunt tot vecture et equitature sicut mercatorum cum flastis et castis et instrumentis ad currum pertinentibus.

Secunda racio est fraterna charitas, quia sumus diverse nacionis se ad invicem non intelligentes, que in omni statu se male compaciuntur, videlicet Bohemi et Teutuni, nam Teutuni semper volunt dominari et Bohemi non sunt ita humiles, ut sustineant, maxime in Bohemia. Fratres denique Teutuni quamplures ex malo ad Bohemos affectu nostrum ydeoma audire non possunt, neque audemus iam libere loqui bohemicum, quia nos subsanant, spuunt, vocant nos ‚hundeskopʻ, quod sonat caput canis, et fiunt inde detractiones, suspiciones, murmuraciones et false ad prelatos delaciones et proch dolor pauca charitas ex illa diversitate et magnum periculum animarum.

Tercia racio est visitandi difficultas, quia dicit vicarius, quod habet equitare per provinciam 200 miliaria nostra, italica mille, cum magnis periculis, ideo oportet disponere comitivam, ut conducat de castro ad castrum, ne vicarius equos perdat et quia raro visitantur, ideo perit nostra observancia, nam unus locus Bohemie non fuit visitatus in duobus annis.

Quarta racio est latissimi et magni discursus fratrum ad prelatos propter illam provincie latitudinem et raram visitacionem discurrencium tot et per tanta viarum spacia, nam redimus nos exosos hominibus cum tantis discursibus eos gravantes.

Quinta racio est gravissimus labor ad capitulum veniendi et iam plures patres Bohemi sunt antiqui et graves ad ambulandum, nam isto anno habuerunt de locis suis maximam distanciam de loco Novedomus [Neuhaus, tsch. Jindřichův Hradec in Südböhmen] guardianus cum discreto habuit ad capitulum et econtra centum miliaria nostra, italica autem 500, et communiter habemus ad capitulum remotissime currere, nam semper faciunt capitulum in terris ipsorum. Isto anno magnus baro Novedomus optavit ut fieret capitulum in loco eis, sed noluerunt facere.

Sexta racio quod est gravissimum quod fratres pauperes laici Bohemi non possunt aliquid intelligere prelatum in visitacionibus [p. 163] nec facta sua videlicet visitacionem aut confessionem, si casus acciderit facere, nisi per interpretem, nec credimus sub celo esse provinciam sancti Francisci, ubi fratres non possent suo prelato loqui sicut est nobiscum.

Septima racio est locorum imo fratrum augmentacio et multiplicacio, quia fratres Bohemi pro se ipsis facerent maiorem diligenciam, ipsi autem fratres Almani non curant nostram multiplicacionem, imo impediunt, cum tamen fratris Bohemi sunt summe necessarii in terra Bohemie et ipsi pro magna parte tenent Bohemiam in fide catholica sicut fuit de voce beatissimi senioris nostri et fundatoris beati Johannis de Capistrano.

Octava racio est fratrum rebellium humiliacio et conservacio, quia nunc dum aliqui corriguntur a guardianis appelant ad prelatos Teutunos et dicunt: ‚Ego possum melius stare inter Teutunosʻ, et fiunt rebelliones et protervie, sed non habentes quo recurrere, pacificabuntur et humiliabuntur, obedientque prelatis et subicientur.

Nona racio est magnum periculum animarum multorum fratrum et timenda sunt permaxima scandala, quia si non providebitur current de provincia, aliqui petunt ad Italiam, alii ad Poloniam, alii dicunt, quod volunt ire ad conventus, quia nolunt ire de Bohemia nescientes aliud ydeoma, alii dicunt, quod volunt ire ad baronum et quod volunt dicere baronibus regnii [Bohemie], quare fecerunt, quia propter oppositiones fratrum Teutunorum coacti sunt facere et verendum, si non facient nunc patres inter nos unam divisionem, sequentur plures cum magno scandalo provincie et detrimento familie et ecclesie catholice.

Decima racio, quia non est spes, quod possemus simul pacifice stare, nam propter illud factum, quod ad Italicos patres detulimus et causam nostram defendimus, dicunt Teutuni patres, quod aliqui ex nobis amplius non ascendent ad officia et sic semper nobis de ipsis essent diffidencie et suspiciones et illorum in nos vindicationes et melius fuisset nos mansisse in seculo quam tam malam et amaram vitam ducere in sacra religione. Hec omnia dabant in scriptis.

Que cum frater Ludovicus diffinitor legisset, tradita fuit patri vicario [Anthonio] carta, ut super his responderet, qui auditis propositis, nichilque grandi conspiceret in articulis eorum contineri, absque suorum [p. 164] consultacione respondit in quibusdam non contineri veritatem, in certis colorem aut spem boni pretendi etc.

Ad primum de equis idem fieret, si esset divisio, quia presul inter illos noluit unum miliare ambulare nisi in curru et cum ei postea obiectum fuerat, respondit: ‚Si potuissem plura dixisse, fecissemʻ. Ad secundum talia verba inter centum unus non dixit aut forte rarissime, imo ipsorum quidam minus grate audiunt teutunicum. Ad tercium a viginti annis usque hodie non est securitas in Bohemia et quocies fuerunt fratres capti, flagellati, spoliati. Ad citera communiter ob has causas oporteret in multis provinciis facere divisiones propter capitula et visitaciones et recursus etc. Item si in tres partes divideretur provincia, semper manerent commixta ydeomata. Item quanto loca multiplicantur, semper decrescimus, quia scriptum est: ‚Multiplicasti gentem etc.ʻ Item si non sic cum una pars servat aliam stare possunt minus cum non valerent mutari plures, plures fierent forte apostasie. Item tantum duo sunt loca puris Bohemis, scilicet Plzne et Novedomus, que volunt regere totam provinciam.

Post responsiones super his articulis factas patres cognoscentes nil soliditatis in his fuisse proposicionibus, dimiserunt foras patres Bohemos, interrogaverunt nichilominus patrem vicarium provincie, quem modum daret pro pacificatione et concordacione utriusque partis. Et cum pater vicarius duos aut tres modos diceret, nullus ipsis placuit. Fuit igitur diffinitum a reverendo patre vicario generali cum diffinitoribus, quod soli Bohemi starent in locis suis iam receptis aut recipiendis et ubi maior pars esset de lingua bohemica sub uno custode, qui subesset vicario provinciali et tantam haberet auctoritatem sicut custos conventualium. Alia autem loca immediate subicerentur vicario ut Tachovium, Cadana etc., et quod talis custos non reciperet fratres aliarum provinciarum, sed hoc fieret in capitulo.

Item quod talis custos nil haberet agere in capitulo, nisi esset guardianus vel discretus, et post triennium amoveretur ab officio sicut vicarius et eciam ante triennium, si non sufficeret. Item quod talis in visitacione possit puniri si culpabilis reperiretur et deponi, si maior pars consenciat aut id petat. Item pro illius electione debent fratres Bohemi tres nominare, ex quibus vicarius cum diffinitoribus [p. 165] unum eligerent, quem vellent. Et si ex illis ydoneus non reperiretur potest pater vicarius cum diffinitoribus alium preter illos instituere, qui tamen nacione esset Bohemus. Item quod nunc fratres Bohemi licenciam haberent a capitulo generali, ut vicarius teneretur pro eis recipere duo loca. Alia vero que in futurum recipere vellent facerent cum consensu capituli provincialis. Et si fratres Bohemi non sufficerent ad populanda plura loca, quod non multiplicarentur loca, donec numerus fratrum excresceret, ita quod sufficientes fratres possent ibi stare et facere officia secundum morem familie, quam destinacionem cum Bohemi pene compulsi, primum fuerunt suscipere, demum cum amplius deliberaverunt, videntes se in cauda, qui voluerunt esse in capite et qui soli voluerunt habere provinciam, redacti essent ad custodiam etc., deprecati sunt patres, ut aliam facerent conclusionem cum ista redundaret in suam confusionem, idcirco commiserunt eis, ut se humiliarent coram vicario et suis, quatenus ipsi cederent prime conclusioni, quod et factum est pro bono pacis.

Facta est igitur conclusio alia et per sigillum familie et subscriptionem patris vicarii generalis roborata sub forma, que sequitur. Ista conclusio facta est per reverendos patres, patrem vicarium generalem, et patres diffinitores in capitulo generali in loco sancti Donati aut sancti Bernnardini apud Urbinum celebrato anno Salutis 1490 pro concordia, pace et unione inter fratres Teutunos et Bohemos in provincia Bohemie commorantes.

Primo quod fratres Bohemi possunt recipere duo loca pro Bohemis, unum in Bechina, alium in Romsperg de consensu maioris partis fratrum Bohemorum, ita tamen, quod novus locus non sit in prejudicium alterius loci prius suscepti, et quoniam dubitatum fuit an locus Romsperg esset in detrimentum loci Tachoviensis, commissum fuit patri vicario, ut mitteret patrem fratrem Paulinum [de Lembergk], discretum provincie, cum alio ydoneo patre ex una parte et patres, fratrem Nicolaum et fratrem Alexandrum de Bohemia ex altera parte, qui simul accederent ad locum Tachoviensem et omnium fratrum illius loci scrutarentur vota [p. 166] si locus esset recipiendus in Romspergk absque preiudicio loci sui, quibus eciam fratribus sub onere consciencie preceptum sit, ut dicant veritatem. Et isti patres secundum quod reperirent, indicarent iuxta maioritatem vocum.

Secundo quod pater vicarius pro tempore existens nullum constituat commissarium ipso existente in provincia absque racionabili causa iuxta tenorem constitucionum. Si autem contingeret ex certa causa patrem vicarium commissarios ponere in Moravia vel Zlesia, eciam poneret tercium in Bohemia.

Tercio quod fratres Bohemi, si sentirent se quandoque gravatos, quoad totam communitatem sue nacionis, non extendendo ad particulares personas, proponent capitulo provinciali, quod si ipsis ibidem provisum non fuerit, voluerintque hoc reverendo patri vicario generali intimare et ita omnis occasio scismatis et divisionis tolletur.

Quarto quod fratres Bohemi promiserunt soli velle tenere loca sua, que pro puris Bohemis reciperent nec velle molestare aliquem vicarium, ut defectum fratrum pro Teutunos suppleret, nisi essent aliqui, qui voluntarie se offerrent et patri vicario placeret. Et quod pro loco Bechinensi non obligaretur vicarius litigare cum reverendo patre Ministro, hicibi fuit enim antea conventus, sed per Taboritas funditus destructus et a 70 annis non inhabitatus.

Item ibidem in capitulo generali duo ex patribus Bohemis missi convicti fuerunt, quod contra obedienciam fecissent mittendo et eundo in Ungariam ad dominum legatum sine scitu et assensu patris vicarii, ipsi vero flexis genibus culpam suam coram patribus capituli generalis cognoverunt et pecierunt veniam, quibus omnibus misericorditer indulta sunt. Item in supradicto capitulo inter ceteras, hec facta est ordinacio, quod omnia notabilia facta provinciarum deberent signari in registris pro futuro memoriali.

Item unus ex his quatuor fratribus Bohemis cernens, quia nil prospere actum est ad propositum ipsorum ivit ad Terram Sanctam, malens in alinea regione peregre vivere, quam ad suos confusibiliter redire, nam euntibus ad capitulum generale vel ad Urbem dixerunt ceteri: ‚Et si omnia ad nutum vobis succedent, nisi divisionem impetrabitis, nil actum reputabimus! Ideo sine divisione non redeatur!ʻ Postea tamen idem infirmatus cernens, [p. 167] quia aer sibi non competeret, reversus est non multo post et iterum eis pro nova turbacione adhesit. Item quidam alter ex illis iuravit publice, quod nullus Almanus deinceps suus prelatus esse deberet, sed non valuit implere iuramentum.

Quare ex omnibus, que acta sunt, potest evidenter colligi, quod tota occasio omnium illarum turbacionum, sedicionum, divisionum fuit ambicio honorum et dignitatum et officiorum, ut et ipsi non regi, sed alios regere eciam possent non vocati a Deo.

Abb. 1: Die Klöster der Franziskaner-Observanten in den böhmischen Ländern um 1500

Abb. 1:

Die Klöster der Franziskaner-Observanten in den böhmischen Ländern um 1500

Published Online: 2019-11-22
Published in Print: 2019-11-01

© 2019 Walter de Gruyter GmbH, Berlin/Boston

Scroll Up Arrow